- ARCHIPPOCOMI
- ARCHIPPOCOMIStabulo praefecti sunt, Gallis Marescalli, iuxta nonnullos, quod erroneum. Sic Archippocomi Austviae hereditarii Comites sunt ab Harrach, de quibus vide Spenerum Oper. Herald. Part. 2. l. 1. c. 34. At Archippocomi Imperii, German. Reichsstallmeister, ex Schwartzenburgica Familia Comites fuêre Leutenbergici, quibus praeteritô saeculô exstinctis, inter Insignia agnatorum Comit. de Schwartzenburg etiamnum occurrit in pede scuti argenteo furca (German. Streugabel) et pecten seu rastrum, minio tincta, dignitatis pristinae nota. Idem ihid. l. 3. c. 34. §. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.